“Quis te metiuit protinus in ista pelaza?
Quem berengenalem, dicas, aut quem laberinthum 165
Intrasti, miser? aut quis te induxit iniquè,
Vti de rendonem intres cum tua caterva
Manibus lavadis in hac mea fragua, gate?
Ausu temerario vultis immitare gigantes
Ferrum exercentes vasto Cyclopes in antro? 170
Piensas quod potes hodie con la tuya salire?
Officium tuum solum est velare de noche,
Vt fastidiosis maneat casa munda ratonis.
Castigum tua postulat insania, gate,
Qualem atrevida talis locura meretur. 175
Non sunt ista vestra, tractent fabrilia fabri.
Cinco pies al gato quesiuisti nostra tomando;
Ista tibi faciam statim vt adagia quadrent,
Atque quinto pede pali molitus abibis;
Ad mensuram culpae erit castigatio tua, 180
Lues Ixionis, lues quoque Tantali penas”.
Obstupuit gatus, simul perituraque turba;
Sed qui praesidebant volunt respondére loquenti
Positis antogis, nec non montera cabeçae
Atque delantari, nec erant nudi lacerti, 185
Ne forte ignitis crementur brachia chispis.
___________________________________________________________
170 VERG. Aen. 8, 424 #ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro# 172 FOL. Baldus T XXI 630 officium quibus est solum condire Triacas 176 HOR. epist. 2, 1, 116 #tractant fabrilia fabri# 182 LVCAN. 4, 748 #obstupuit# dux ipse, #simul perituraque turba# 185 OV. met. 1, 501 bracchiaque et nudos media plus parte #lacertos#
___________________________________________________________
164 protinus in ista s.lit. 169 immitare M 182 responsio catorum Vulcano in marg. 183 praesidebant correxi : praesidebat M
No hay comentarios:
Publicar un comentario