Disparant, inquam, exceptis quas Gallia mandat, 35
Gens Almiranti nollens deuota videri.
Sed fortuna fuit: terram Pontemque Suazi
Hercules ingreditur longis traiectus ab oris
Pelle et porra, birliquibirloque per artem.
Audiuit strepitum, rogitat: "Quis zangamalangus, 40
Columnis spretis, audax invaserit vrbem?
Estne -inquit-, Brito? Nondum obliviscitur ille
Vina bibisse meo olim cultiuata sudore?
Anne venit Gallus cantans victricibus armis
Gesta suae gentis tam cacareata per orbem?" 45
"Qui Brito? qui Gallus?" ait capatazius agri,
Atque illi totam gallofam chismat ad aures.
Talibus auditis, rabidas conmotus in iras
Hercules exarsit dicens: "Quae tanta, diablos!
Indomiti cives, vestros insana caletres 50
Phantasia capit? festarum tempora sunt haec?
Non miratis et istud et illud, quaeque relinquo
In digitis alijs? ibo subvertere totam
Vrbem, nec lapidem supra lapidem dexabo. Requiram
Stultitiae poenas, vadam et faciam; quid agendum 55
Thespiadum genitor?” Sese offert obvia dicens
_______________________________________________________________________
35
MART. 6, 73, 5-6 aspice, quam certo uidear non ligneus ore / nec
deuota focis arma geram 37
VERG. Aen.
7, 413 #sed fortuna fuit#
ib.
3, 16-17 dum #fortuna fuit#. feror huc et litore curuo / moenia
prima loco fatis ingressus iniquis 38
MART. 24, 1 si quis ades longis serus spectator #ab oris# 40
VERG. Aen.
9, 394 audit equos, audit strepitus et signa sequentum 41
PROP. 3, 8, 5 tu uero nostros #audax inuade# capillos 43
OV. met.
15, 331 uina bibisset 44
VERG. Aen.
3, 54 res Agamemnonias uictriciaque arma secutus 48-49
VERG. Aen.
7, 445 talibus Allecto dictis exarsit #in iras# OV. met.
5, 41 tum uero indomitas ardescit uulgus #in iras# 46
FOL. Baldus
T XX 319 Fracassus dixit: “qui dii? quae Culfora? quod fas?
49-50
VERG. Aen.
2, 42 et procul 'o miseri, quae tanta insania, ciues?' 51
FOL. Baldus
T I 1 #Phantasia# mihi quaedam phantastica uenit || OV. met.
8, 657 #tempore# festo id.
fast.
5, 491 sed tamen haec tria sunt sub eodem #tempore# festa 54
VVLG. Matth.
24, 2; id.
Marc. 13,
2; id.
Luc.
21, 6 non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur
FOL. Mosch.
T I 220 fleuisset, staret non petra supra petram
_______________________________________________________________________
35
leuiter
interpunxi post
Gallia 40
¿quis zangamalangus
PazTorres
: ¿Quis ¿zangamalangus BAE
44
anne Torres
: an ne PazBAE
52
illud Paz
: illus BAE
55
stultitiae
Paz
: stuitiae BAE
56
Thespiadum correxi
: Threspiadum edd.