CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 21 de enero de 2023

LA METRIFICATIO INVECTIVALIS CONTRA STVDIA MODERNORVM DE TOMÁS DE IRIARTE (1786): Edición crítica (II)

 

METRIFICATIO INVECTIVALIS                a


                CONTRA STVDIA MODERNORVM                        b






Quod Salamanquínis idiôma retúmbat in aulis,

Hoc me ajudâbit, versus cùm scribo Latínos,

Quos neque Alexánder nec Quintus Cúrtius ipse

Nunquam scribéndi fuêrunt uel fuêre capáces




a. Metrificatio invectivalis. Bónitas et véritas et opportúnitas hujus títuli sic probâtur in forma syllogística. Omne quod est compósitum in versu, est metrificátio; sed ista invectíva est compósita in versu: ergo est metrificátio. Praeterea, omne quod efficáciter reprehéndit est invectiva; sed ista metrificátio cum efficácia reprehéndit; ergo est invectíva. Fináliter, illa dícitur invectíva, própriè loquéndo, quae impúgnat res vitiósas; sed ista metrificátio impúgnat stúdia modernôrum, quae sunt valdè vitiósa; ergo, própriè loquéndo, debet vocâri invectíva. Etiam defendêmus more scholástico tóties quóties necessárium fúerit, quòd ista metrificátio doctíssimi magístri mei est óptima, utilíssima, et plausibilíssima ratiône objécti et ratiône subjécti, ex parte rei significâtae et ex modo significándi, in sensu compósito et in sensu divíso, et per se et in se, et secúndùm se et secúndùm quid, et c., cùm áliis distinctiónibus subtilíssimis, quas Humanístae moderni non cognóscunt neque per forrum.

1. Quod Salamanquínis. Hîc pónitur Salamánca pro famosiôri, et intellígitur de quibuscúmque universitátibus, ubi lóquitur lingua non minùs Latína, quàm illa in qua se explicâbat ipse Aristóteles.

1. Retúmbat. Vocábulum multò adaequâtum, quando tractâtur de strepitôsa resonántia, quae resúltat ex máximis clamóribus, quibus omnes universitâtes sapientíssimè utúntur ad indagándam veritâtem.

4. Fuêrunt uel fuêre. Elegantíssima fórmula cum duôbus verbis synónimis et aequáliter significatívis, ex quibus pius lector potest elígere unum ad plácitum. "Fuêrunt" et "fuêre" hîc sunt dissyllabi, vel per synaeresim vel per liquidatiônem, sicut practicâtur in "suetus", "suavis", "questus", et c.





_________________________________________________________

1 Salamanquínis CBR : Salmanquínis Salas 2 ajudâbit CBR : aiudâbit Salas : adjudâbit CarboneroBAE n. a, 9 et c<etera> soluendum est : et c<aeteris> soluit Salas n. 1a, 2 quàm : aquàm BAE

No hay comentarios:

Publicar un comentario