Dux Ossunensis veniebat, parte sinistra
Atque cauallerus veniebat, nescio qualis.
Ante Almirantis cochem veniebat in equo 135
Quidam, quem dicunt ropae portare maletam.
Quis trancem illius puncti, quis murmura fando
Explicet, aut possit numeris contare ruidum?
Gens quam multa ruit cerros spatiata per altos,
Plurima perque viam sunt visa rodantia passim 140
Corpora perque fores et per constricta locorum.
Nec solis puñis golpes dant impete multi,
Namque etiam pedibus dant fortes saepe patadas;
Clamoresque sonant varij, confusus ubique
Stridor, vbique fragor et vocis vbique susurrus. 145
Xerecii Portae cocheri accedere tandem
Atque Almirantis cochem introducere tentant;
Tuncque leuantatur nouiter de gente ruidus.
Multi empinantur possint vt cernere rostrum
Illius, estriuis multi llegantur et inde. 150
Intrauit demum sensim magnoque labore,
Intrauitque simul decurrens turba sequentum,
Muchaque, quae propriam curabat adire moradam.
Ergo casa in primi, quem diximus ante, Velasco,
Almirans laetus iam descansando quedauit. 155
Hic habuit semper multos ricosque regalos,
Empeñatus enim echauit tunc Marchio restum.
_________________________________________________________
133 OV. met. 12, 419 #parte sinistra# / uenit 134 FOL. Baldus T XXI 223 #nescio qualem# 137-138 VERG. Aen. 2, 361 #quis funera fando# / #explicet aut possit# lacrimis aequare labores? 140-141 VERG. Aen. 2, 364-365 #plurima perque uias# sternuntur inertia #passim# / #corpora perque domos# et religiosa deorum 142 LVCR. 6, 153 #impete# magno 144-145 OV. met. 11, 495 quippe sonant clamore uiri, stridore rudentes 151 LVCR. 4, 958 corpora conturbant magno contusa #labore# 152 OV. met. 15, 691 #turbaeque sequentis#
________________________________________________________
144 sonant A : sonat Archiv. Hisp. 147 tentant A : tentat Archiv. Hisp. 151 demum A : demun Archiv. Hisp.
No hay comentarios:
Publicar un comentario