Venit et Oenotria foliis revoluta Sibylla,
Omnia Romuleam venere oracula, nosque
Vates fatidicos faciunt, futuraque nosse
Concedunt nobis; est et zahoriaca virtus
Lynceique oculi, quibus horadare valemus 20
Dulcibus aut plenas arcas plenosque surrones
Auro atque argento sportillasque mohosas.
Cave tibi aut veni, nam te conjurat Apollo
Per Hecatem horrendam, per Stygiasque lagunas
Latrantemque canem, terno qui gutture tragat, 25
Per nigras Acherontis aquas saevasque cerastas,
Quas Rhadamantus agit tristes ululare per umbras.
Eja, agedum, veni. Cessent infernalia monstra,
Per monjasque veni, solitas onerare canistros
Conservis, non Cerveris; angelica turba 30
Te invitat, rociare rosis liliisque parata,
Et non garnacham petunt sillamque curulum,
Sed quam mereris mitram rubrumque galerum
Postque annos multos aeternum per saecula nomen.
_______________________________________________
19 LVCR. 1, 832 #concedit nobis# 20 HOR. serm. 1, 2, 90-91 Lyncei / ...oculis 22 CATVLL. 64, 44 ...auro atque argento 24 VERG. Aen. 6, 323 #Stygiam paludem# OV. met. 2, 101 Stygias iurauimus undas 25 OV. met. 4, 450 ...tria Cerberus extulit ora STAT. silu. 2, 1, 184 illum nec terno latrabit Cerberus ore 26 OV. met. 5, 541 Acheronte ...sub atris 27 VERG. Aen. 6, 257 #ululare per umbram# 28 VERG. Aen. 4, 569 #heia age# 29 VERG. Aen. 8, 180 #onerantque canistris# 34 VERG. Aen. 6, 235 aeternumque tenet #per saecula nomen#
_______________________________________________
30 cerveris correxi : cancerveris S : cancerberis correxit Pascual 32 curulum S : curulem coniecit Pascual
No hay comentarios:
Publicar un comentario