IN SATVRNI DIES MACARRONICVM CARMEN a
Deja acusatorem Bustum horrendaque barbis
Busta imitantem nigris, qui trudit in Orcum
Amancebados miseros tristesque pellejas;
Deja relatores nuevos maleque legentes,
Et procuratorum turbam facesse malignam, 5
Atque, vocate, veni. Quid prodest bolsa doblonum
Si non sit cantus, lyra, barahunda, chacota?
Saturni venere dies noctesque jocosae,
In quibus et chimenea viget vinumque calentat
Plus quam tizones, et nil nisi mensa deleitat 10
Et longos miscere sales coplasque repente
Iactare incomptas. Ergo ad convivia nostra,
Exorate, veni. Sminthus te llamat Apollo,
Et tripode antiqua quem Delphos adorat,
Quaeque Jovem venerata tenet Dodona propinquum. 15
____________________________________________________________
1 VERG. georg. 3, 366 #horrida barbis# 2 SCRIB. mach. 50 #detrudatur in Orcum# 3 SIL. 17, 275 #miserandum et triste# 5 CATVLL. 73, 3 #fecisse benigne# 6 OV. fast. 2, 362 uenit ad exiguas turba uocata dapes STAT. Theb. 11, 381-382 tamen ecce uocatus / non uenit MART. 3, 27, 1 ...uenias cum saepe uocatus || VERG. ecl. 3, 74 quid prodest... 8 PERS. 5, 180 #uenere dies# || STAT. Theb. 1, 316 #dies noctesque# 9 OV. met. 10, 332 #in quibus et# 12 IVV. 11, 179 nostra ...#conuiuia#
____________________________________________________________
a inscripsit Pascual 1 dexa S ante correctionem praebet 13 Sminthus S : Sminthius coniecit Pascual 14 antiqua S : antiquo coniecit Pascual
No hay comentarios:
Publicar un comentario