CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

viernes, 23 de febrero de 2018

LA MACARRONEA DE JUAN DE VERGARA: Edición crítica (III)


 Presidentem sperat, renegat propensius alter;
Hic sine gualdrapis, atque ille in anquis agenis.
Miraris contentum nullum nullumque pagatum,
Maxime magnates regni grandesque señores.                  25
Haec diuersa tuam disturbant valde cabeçam.
O mamarron, mamarron! lac tibi becibus inest,
Non Musam sed tetam sapis, et paruulus infans
Parlas vt hermanus qui vix mamare reliquit,
Qui vix mantillas, vix faxas, vixque padellas,                   30
Vixque pañaletos teneris mutauit ab anquis,
Et taitam mamam blesis dat verba labellis.
Quanuis in nostris Diablazus sepe parescit,
Vtque Matihuelum dicunt habere Priapum,
Quod dicam hunc mamolum, nil dicas, deprecor, ipse,     35
Namque mea multis creparent brachia pallis,







______________________________________________________________________
25 FOL. Baldus T II 54 #maxime# || ib. VI 120 non tamen hi nostri Magnates atque #Signores# 26 FOL. Baldus T VI 442 barborum quoniam #disturbant# oua budellas SIL. 17, 24 ac totum Oceani turbat caput 27 FOL. Baldus P II 314-T II 505 #o macaron, macaron,# quae te matezza piauit! || id. T V 80 nec penses quod tunc in beccum rideat illi id. Zan. T 1197 elatam portat cristam beccumque leuatum OV. am. 3, 10, 22 exiguus tenero lac bibit ore puer id. met. 13, 829 lac mihi semper adest niueum 28 ANDR. poec. 3, 106, 5-6 nec sapiunt morsos ungis nec praepetis undas / siue puer fecit carmina siue senex HOR. ars 456 qui sapiunt, agitant pueri, incautique sequuntur || FOL. Baldus P IV 89 ; ib. T XIV 50 ; id. Epist. T II 41 #paruulus infans# 29 OV. trist. 4, 10, 17 frater ad eloquium uiridi tendebat ab aeuo 30 FOL. Baldus P IV 298- Apologetica Merlini T p. 20 nostrae someiant fomnae tot nempe #padellas# id. Baldus T IV 221 si nostras guardo fomnas tot guardo #padellas# 32 VALER. 7, 435 #dat uerba# || MART. 5, 34, 8 et nomen blaeso garriat ore meum ib. 10, 65, 10 os blaesum tibi debilisque lingua est FOL. Mosch. T Pr. 23-24 materno defert infans de uentre poësim, / uagit, et innatos balbula lingua sonos 32-33 MART. 4, 31, 1 quod cupis #in nostris# dicique legique #libellis# 34 MART. 14, 70, 1 si uis esse satur, nostrum potes esse #Priapum# 35 OV. Pont. 3, 4, 65-66 deprecor hoc: uatum contra sua carmina ne quis / dicta putet! pro se Musa locuta mea est || FOL. Baldus T XIX 323 ecce tibi ficcas facio, digitisque minazzo 36 OV. epist. 18, 161 saepe per adsiduos languent mea #bracchia# motus || FOL. Libellus de laudibus Merlini T p. 17 qui nimium mangiat, ne creppet, cingula mollat id. Egl. P I 100- Zan. T 1262 heu, mea panza dolet: 'slof, slof', ego creppo dauerum id. Zan. T 891 schioppo, creppo, brusor, nequo sborare fiatum id. Mosch. T III 343 schioppat creppatque dolore id. Baldus T IV 447 Cingar uix simulat crepanti pectore risum ib. XIII 25 saepe quod in terris stratus creppare uidetur ib. XV 345 nil parlare ualet, quia pro dulcedine creppat ib. XVI 403 talia dum creppat, cursu rancabat inerti || ib. II 498-499 sed metuit solitum spallis tentare tracagnum / quem semper redeundo casam sua schena prouabat.

__________________________________________________________________________

22 sperat, renegat M2Paz : spectat, regnat M1 || propensius M1M2 : perpensius Paz 23 ille in M2Paz : hic in M1 25 maxime M2Paz : maximi M1 26 cabeçam : cabezam López 27 mamarron M1Paz : mamorron M2 cf. FOL. Baldus P II 314-T II 505 || post tibi add. in M1 28 sed tetam López correxit : set testam M2 : sed testam M1Paz || et paruulus M2 : et parvulus Paz : ut paruulus M1 29 om. M1 30 qui vix M2 : qui uix M1 : quivis Paz || padellas correxi cf. FOL. Baldus P IV 298, Apologetica Merlini T p. 20 et Baldus T IV 221 : papellas M2Paz : papillas M1Gil 31 pañaletos M2M1 : pañoletos Paz : pañalitos coniecit Gil 32 taitam M2Paz : tam tam M1 : aitam Gil coniecit || blesis M2Paz : blęsis M1 || labellis M1PazGil : cabellis M2 33 quanuis M2M1 : quamvis Paz || in nostris correxi : in incontris M2M1Paz : in contris López corr. || sepe M2Paz : sępe M1 34 Vtque Matihuelum correxi : utque Matihuelus Gil corr. : Vtque Matihuelas M2Paz : Atq Matiguelum M1 35 nil dicas M2Paz : ne dicas M1 36 Namque M2Paz : Nanq M1 || creparent M2Paz : quebrarent M1 || pallis M2Paz : palis M1 : fortasse spallis cf. lexicon huius editionis s.v. 'pallus'.

No hay comentarios:

Publicar un comentario