CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 25 de septiembre de 2021

LA PRIMERA REDACCIÓN DEL "POEMA MACARRONICUM" DE 1700: Edición crítica (IV)

 

Tuncque suam pariter disponit nobilis alter,

Sicuti primerus Francisci nomine gaudens,             60

Atque Velasco simul gaudens cognomine auito,

Ante Catalanae Virreyis functus honore,

Vt Dux Ossunae, quem certe nouerat ante

Tunc Almiranti socium iunctumque venire,

Sicut ei propriam cum seruis occupet illam,           65

Nam cuñadus erat Dux et Virreyis amicus.

En mensagerus Seuillae missus ad vrbem

Ex Coria venit, nueuam qui traxit, ad illam

Certe Almirantem dicens gustare venire.

Hocque die quarta Febreri, in tempore tardis,        70

Hac Seuillani nueua ponuntur alegres,

Laetitia et totis bullit, gustusque rebosat.

Inde parant celeres cum grandi exire boatu

Ad recebimentum tam grandi principe dignum.

Tunc impressa fuit cum cura zedula multa,            75

Qua inuitat multos campos exire Velasco,

Grandi Almirantem cupiens vt honore recibant.

Entradae ecce dies tandem llegauit alegris,

Eius et insonuit tardis vix hora secunda,

Cum muros extra currebat maxima turba:            80

Currebant homines, currebant atque mugeres,

Currebant fratres, currebat clerigus omnis;

Tum studiantorum muchachorumque sequentum,




___________________________________________________________

60 LVCAN. 8, 128 #nomine gaudens# MANIL. 2, 830 proprio quia #nomine gaudet# 61 OV. met. 9, 708-709 #auitum# / #nomine# 62 IVV. 11, 87-88 #honore# / functus 63 OV. met. 8, 23 nouerat ante 74 OV. trist. 2, 1, 133 #principe dignum# 80 VERG. Aen. 6, 611; MANIL. 1, 777 #maxima turba est# FOL. Baldus T XVIII 453-454 turba uilanorum, uelut est sua semper usanza, / sparpagnata ruit, caelumque sbraioribus implet

___________________________________________________________

79 secunda A : fecunda Archiv. Hisp.


No hay comentarios:

Publicar un comentario