CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 11 de julio de 2020

EL EMBLEMA MACARRÓNICO "OTIOSITAS VITANDA": Edición crítica (VI)


Donde se suffret, Domine Vulcane, que gati

Toment officium toto dedicatum in orbe,

Tibique de iure quaesitum tempore primo,

Sicut dedicata fuit ampla Cereri tellus                  100

Mareque Neptuno, tumenti Aeölo ventus,

Narciso philaucia, veneno venefica Circe

Et Croesso divitiae, historiae dedita Clio

Et architecturae sapienter Daedalus arti

Noctique Diana lucens, noctiluca dicta,                105

Miloni vires, Phaëtonti audacia grauis,

Atque humanae leges fuerunt attributae Licurgo,

Dicata misero extitit avaricia Midae,

Momo reprehensio, simili condicione Zoïli,

Vltioni et praemio Nemesis, iustitiae dea,           110

Plutoni inferna, Pandorae deae quoque dona,

Orpheo musica, sapientia pulchra Minervae

Nec non fata Parcis, Penelope munia casta

Atque venationi sagittis clarus Acastus,

Bellum etiam Marti, oratori Demostheni lepor    115

Et floribus Flora, nemoraque Feroniae parent,

Pan, deus pastorum, fingitur naturae praeesse,

Ita tibi, regi Vulcano, ista deserviunt

Quae in orbe pertinent ad cuncta opera ferri.




__________________________________________________________________

98 OV. met. 14, 680; LVCAN. 8, 129; SIL. 6, 533; ib. 12, 581 #toto# #in orbe# 100 SIL. 9, 204-205 ...tellus... / ...Cereri... VERG. georg. 1, 7 Liber et alma Ceres, uestro si munere #tellus# 101 LVCR. 2, 655 hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare || VERG. Aen. 1, 141 Aeolus et clauso uentorum carcere regnet 105 HOR. carm. 4, 6, 38 rite crescentem face Noctilucam 112 HOR. sat. 2, 2, 3 abnormis sapiens crassaque #Minerua# 114 OV. met. 8, 306 iaculoque insignis #Acastus# 116 MART. 10, 92, 11 et delicatae laureum nemus Florae || VERG. Aen. 7, 800 praesidet et uiridi gaudens Feronia luco SIL. 13, 84 diues ubi ante omnis colitur Feronia luco 117 VERG. eclog. 10, 26; id. georg. 3, 392 #Pan deus#

____________________________________________________________

100 comparationes ad ius attributum Vulcano in marg. 108 extitit M 113 nec non s.lit.


No hay comentarios:

Publicar un comentario