CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 8 de abril de 2023

LA METRIFICATIO INVECTIVALIS CONTRA STVDIA MODERNORVM DE TOMÁS DE IRIARTE: Edición crítica (XI)

 

Me quoque fastídit gens Antiquária valdè,

Quae rótulos véteres legit atque Nerónis ochávos

Sive manuscríptos, quando est mala líttera in illis,

Cùm garrapátis, tamquam Graecum aut Arabéscum;      125

Et patiéntiam habent studiándi mythologîas,

Quae sunt históriae gentíles, magna deôrum

Peccâta et benè ridículas incredulitâtes.

In número illôrum qui in vano multa labórant

Pono Mathemáticos, quóniam Humanística secta,          130

In quantùm ad delíria, eos compréndere debet:

Non credunt in Aristótelem, nec dícere possunt

Vnum "ergo" in forma, pateándo et voce sonóra,

Sicut acostúmbrat Schola nostra; sed omnia solùm

A ratiône probant auctóres despreciántes;                   135

Atque esséndo in totum argumentátio talis

Frígida et obscúra et tacitúrna, recúrsus eôrum

Est áliquas extrambóticas formâre figúras,

Tamquam infallíbiles. Sed non replicâtur ad illas?




126. Mythologîas. Illud "y" breve est; tamen Doctor irreprehensíbilis allongâvit auctoritâte sua, contra quam arguménta à ratiône nunquam valent, quia máxima rátio inter omnes ratiônes ratiocinábiles ab ómnibus ratiocinántibus non est tam rationális sicut auctóritas cujuscúmque Dómini Doctôris qui auctorizáverit in scriptis vel in fácie Vniversitâtis pro plenitúdine poténtiae suae auctorizatívae ad plácitum.



___________________________________________________________________

127 LVCAN. 7, 84-85 #Magne# / #deorum# IVV. 13, 100 ut sit magna, tamen certa lenta ira #deorum est# 129 HOR. sat. 2, 6, 42 ...suorum / #in numero# || PROP. 2, 16, 45 #in uanum# || VVLG. psalm. 126, 1, 3 in uanum laborauerunt qui aedificant eam 133 TIBVLL. 3, 4, 69-70 #sonora# / ...uoce... 134 SIL. 5, 641 #omnia solus# 136 MANIL. 3, 553 idcirco nihil #in totum# sibi credere fas est 137 HOR. epist. 1, 18, 95 occupat #obscuri# speciem, taciturnus acerbi

___________________________________________________________________

126 Mythologîas CBAESalas : Mithologîas BRCarboneroTorres 138 extrambóticas : estrambóticas Salas n. 126, 2 C explicit in valent


No hay comentarios:

Publicar un comentario