CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 14 de noviembre de 2020

EL EMBLEMA MACARRÓNICO "OTIOSITAS VITANDA": Edición crítica (XXII)

 

Maximè cum musica inventa fuit a ferrarijs,

Quorum officium ipsi experimento noverunt.

Erat Cantarranis casa praedicti legati;

Ibi sperabatur optata licentia Iovis,

Quam promissit dare. Statim a la fusta primera        450

Tunc cantabunt gati simul formando capillam,

Compasem manu dextera maëstro llevante.

Orpheus statim, cum Iovem mittere sciret

Licentiam gatis promissam festo primero,

Accepit calamum scripsitque lyrico patri,                 455

Dicens quod musica non est de minoribus illis

Quatuor Mathematis, sed primum gerere locum,

Et quia res gravis, praetioso munere fungens,

Non decet gatos raucis cantare maüllis

Voce funerali, vt plus suo fletu molestent               460

Quam mulcere grato et dulci canere sono,

Sed potius tristi cantu simillimi erunt

Melpomeni nymphae mesto modulatu canenti;

Virgiliusque namque dicit de inventu Musarum:

Melpomene tragico proclamat maesta boätu”.       465

Laetitiam potius quaerunt communiter omnes,

Quam audire voces tristes sonituque funesto,

Nam anima hominis nimis de la musica gozat.




__________________________________________________________________

448 FOL. Baldus T VI 456-457 quasdam fangosas preterit oras / quas canta ranam uocitant 458 CIRIS 444 #munere fungi# 461 HOR. carm. 2, 13, 38 dulci laborem decipitur sono OV. ars 2, 284 commendet dulci qualiacumque sono 462 LVCAN. 8, 734 #tristi cantu# 463 HOR. carm. 1, 24, 3 praecipe lugubris / cantus, Melpomene 466 OV. met. 6, 262 #communiter omnes# 467 VERG. Aen. 11, 534 compellabat et has #tristis# Latonia uoces

__________________________________________________________________

448 fingitur legatum viuere Hispalim in cal de Cantarranas in marg. 453 Orpheus s.lit. || impedit Orpheus hanc licentiam scribendo Appollini in marg. 455 s.lit. 464 inuentu supra vita in lit.


No hay comentarios:

Publicar un comentario