CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 1 de febrero de 2020

LA MACARRONEA DEL MAESTRO MARTÍNEZ (V)




-“O Mahoma, nihil nostra artilleria valebat,
Quamvis multa foret, nihil arcus atque sagittae.                    65
Escopetarum bombardarumque bramidus,
Llamarada ingens, horrenda tonitrua mentes
Turbaverant, absconderat aequora et aethera fumus;
Lusitanorum illic cagafogo putares
Esse: adeo multas disparavere pelotas”.                               70
-“O miseri, nimium miseri, sed quae procul illa
Gens est vergonzosa nimis desnudaque carnes?"
-“Omnes illae animae quas nudo corpore cernis,
Perdita cum penitus res et spes tota fuisset,
Membraque jam ferro sua desgarranda viderent,                  75
In mare se medium chapuzavere, ropamque
Nudavere suam, ut melius citiusque per undam
Sic fugere et vitam possint salvare natando;
Ante oculos idcirco tuos prodire verentur,
Desnudasque gerunt nalgas et turpia membra”.                   80








________________________________________________________________
64 FOL. Mosch. T I 157 artelaria nihil potuit sboccare balottas ib. Mosch. T III 100 quem sbusare potest artelaria nihil id. Mosch. C-V I 123 artelaria nihil sboccauit nostra balottas 65 VERG. eglog. 1, 33 #quamuis multa# || OV. met. 2, 615-616 #arcumque# / #sagittas# 66-68 FOL. Mosch. T III 113-114 implent horrisono bombardae nubila 'tuf taf', / et faciunt fummo sidera nigra suo 66 FOL. Mosch. T II 15 nam bombardarum scocatio quando tronabit 67 FOL. Mosch. T III 409 exuperat strepitu Mirnuca #tonitrua# caeli 67-68 VERG. Aen. 12, 246 turbabit mentes Italas SIL. 17, 159 et fera ductoris turbabant somnia #mentem# 68 SIL. 17, 49 abscondit late propulsis puppibus aequor || VERG. Aen. 3, 572-573 interdumque atram prorumpit ad #aethera# nubem / turbine fumantem FOL. Mosch. T II 292-293 fulgurat et spissis ignibus aether hiat, / horrendis bombare tonis sentitur ubique 69 FOL. Mosch. T II 155-156 limpyrides Graeci uocitant, sed nos cagafocos, / nam parent scura nocte cagare focum id. Mosch. C-V 373 #cagafogus# atroces 69-70 LVCAN. 3, 447-448 #putaret# / #esse# 70 FOL. Mosch. T I 256 sbombardatque meum per mare multa ratis 71 VERG. Aen. 7, 596; LVCAN. 7, 43; VALER. 2, 378 #o miseri# OV. trist. 2, 1, 80 heu nimium misero cognita tela mihi! 71-72 CVLEX 2, 66-67 #procul illa# / turba ferox iuuenum telis confixa procorum 73 LVCR. 6, 1173 membra dabant nudum iacientes corpus in undas VERG. Aen. 11, 641-642 #corpore# / #nudo# 74 MART. 7, 53, 9 #tota fuisse# 76-78 FOL. Mosch. T II 270 qui despoiata ueste nodare parat id. Baldus T XV 108 qui mage garlettos uertunt quam cernere zuffam / Lironis repetantque maris nodando #per undas# 76 VERG. Aen. 12, 452 #it mare per medium# 77 VALER. 6, 147 #per undam# 78 OV. met. 15, 376 #natando# 79 LVCR. 1, 998 postremo ante oculos res rem finire uidetur OV. fast. 3, 250 eminet ante oculos quod petis ecce tuos 80 VERG. Aen. 5, 358 turpia membra
_________________________________________________________________
64 nihil correxi metri causa : nil MLópez 65 nihil M : nil López || imum punctum adposui post sagittae 66 Escopetarum M : Scopetarum López 67 atque addit López post ingens 69 Cagafogo M : Cagafogus López 75 viderent correxi : auderent MLópez 80 desnudasque M : desnudaque López


No hay comentarios:

Publicar un comentario