CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 18 de enero de 2020

LA MACARRONEA DEL MAESTRO MARTÍNEZ: Edición crítica (IV)



-“Turcorum miserate graves Mahoma labores,
Venit summa dies et lamentabile tempus,
Nomen et imperium nostrum perit omne; superba                  50
Crudelisque nimis gens Hespañolla galeras
Perdidit, nostroque rubet mare sanguine totum”
Dixerat, et rabido frendens Mahoma furore
-“Impia gens -inquit-, gens detestabilis, ergo
Non satis est nostros nevado culmine montes                        55
Zangarronicolas deturbavisse Moriscos?
Per sanctum templum perque ipsa altaria Mechae,
Non impune ferent! ego Tartara magna ciebo,
Horribiles Furias, sociosque vocabo diablos.
O, si iterum terrae mihi regna revisere detur,                        60
Quas strages, quanto miscerem sanguine gentem!
Sed quibus insidiis ita gens vos perdidit illa,
Aut quae res potuit subvertere tanta galeras?”






____________________________________________________________________
48 VERG. Aen. 6, 55-56 funditque preces rex pectore ab imo: / “Phoebe, grauis Troiae semper miserate #labores#” ib. 10, 321 #grauis# #labores# PRUD. Psych. 1 Christe, graues hominum semper miserate labores 49 VERG. Aen. 2, 324 #uenit summa dies et ineluctabile tempus# FOL. Mosch. T III 400 heu, miserae muscae, uestra ruina uenit 50 LVCAN. 8, 798-799 nomen et #omne# / imperium ib. 7, 597 hic patriae perit omne decus IVV. 3, 260 #perit omne# 51 VERG. Aen. 6, 359 ni gens crudelis 52 VERG. Aen. 7, 25 iamque rubescebat radiis mare OV. met. 11, 374-375 #sanguine# litus / undaque prima #rubet# LVCAN. 2, 713 hic primum rubuit ciuili #sanguine# Nereus FOL. Mosch. T I 92 et, quod peius erat, sanguine tota rubet id. Baldus T XIX 323 aequora sorbuerant rubefacta cruore negatos 53 SIL. 15, 522-523 infrendens / #furore# VERG. Aen. 6, 102 ut primum cessit furor et rabida ora quierunt 54 VERG. georg. 2, 537 #impia# #gens# 54-55 HOR. serm. 1, 4, 54 #ergo# / #non satis est# 55 SIL. 12, 622 #culmine montis# ib. 8, 396 nec monte niuoso / descendens Atina aberat 56 PRUD. Psych. 13 Christicolas uitiis populantibus exposuisti 58 PROP. 1, 4, 17; OV. met. 12, 265 #non impune feres# || VERG. Aen. 6, 543-544 #Tartara# / #magna# || VALER. 7, 312-313 Ditemque ciens 59 VERG. Aen. 9, 768 sociosque uocantem SIL. 7, 303-304 #sociosque# / incussa reuocat FOL. Baldus T XVI 201 #poscuntque diablos# ib. XVII 18 compescit, ne forte uocet #giurando diablos# ib. XVIII 168 omnes inferni uolo #sconzurare diablos# 60 VERG. Aen. 5, 656 praesentis #terrae# fatisque uocantia regna ib. 12, 190 nec mihi regna peto PROP. 4, “1a”, 88 et maris et terrae regna superba cano 61 SIL. 10, 454 #quas strages# || LVCR. 4, 1213-1214 #miscentes# / #sanguine# CIRIS 2, 76 ipsa trucem multo #misceret sanguine# pontum OV. fast. 1, 123 sanguine letifero totus miscebitur orbis LVCAN. 10, 32 humana cum strage ruit gladiumque per omnis / exegit gentes, ignotos miscuit amnes || ib. 8, 324-325 tantam consumere #gentem# / et nostris miscere malis? 63 OV. Pont. 3, 4, 83 res quoque tanta fuit quantae subsistere summo SIL. 1, 478 #res# #tanta# || FOL. Mosch. T II 272-274 qualibet est undis seminegata ratis, / quas nunc iurabas toccare solaria caeli, / nunc infernali sub Acheronte trahi
_______________________________________________________________________
48 miserate : miseratae M : miserat López 53 frendens López : frendes M 56 deturbauisse : deturuauisse MLópez 58 impune López : impugne M || ferent correxi : ferrent MLópez 60 reuisere M : uisere López 61 miscerem López : miscerent M 63 tanta correxi : tantas MLópez

No hay comentarios:

Publicar un comentario