CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 25 de febrero de 2023

LA METRIFICATIO INVECTIVALIS CONTRA STVDIA MODERNORVM DE TOMÁS DE IRIARTE (1786): Edición crítica (VII)

 

Et cáthedras commércij habent, ideòque barátum

Non vendunt pannum, sed desollâmur iníquè.

Hoc non obstánte (ô mores, ô tempora!), turbam

Mercachiflôrum praeténdunt nobilitâre,                            65

Et natos natôrum et qui nascéntur ab illis.

Ista Novatóres inventâvere modérni,

Credéntes nostris Majóribus esse magístros,

Qui jam matérias, antíquo témpore, de omni

Scíbili apurârunt. Sed sunt peccáta minúta,                     70

Quae nihil impórtant: passémus ad áltera magna.

Cur grandem appláusum nunc certae Lítterae habêbunt

Quae Humánae aut Bellae dicúntur? Néscio quare.

Quomodocúmque sit, Humanístas hos ego tales

Semper aborrézco cùm toto corde animáque                   75

Plusquam álios scíolos quos suprà jam nominâvi.

Primos inter eos vídeo campâre Pöétas,

Castam infernálem scriptôrum. Témpora perdunt,

Consónicos sive assónicos buscándo vocáblos.




66. Et natos natôrum et qui nascéntur ab illis. Istum versum íntegrum copiâvit Magíster meus ex pöéta antiquíssimo, de cujus nómine disputâtur inter erudítos, quóniam uni appéllant eum Virgílium et alii Marónem; sed meo vidêri vocabâtur Aenéidos, quia multa opera ejus sunt rotulâta isto nómine, et quia Ovídius in libro de Tristítia dixit: "Felix Aenéidos auctor", quae duo substantíva continuáta signíficant quòd auctor nominabâtur Aenéidos.





__________________________________________________________________

64 CIC. Cat. 1, 2; id. Verr. 4, 25, 56 o tempora, o mores MART. 9, 70, 1 dixerat 'o mores! o tempora!' Tullius olim ib. 9, 70, 5 cur nunc 'o mores!', cur nunc #'o tempora'# dicis? 66 VERG. Aen. 3, 98 #et nati natorum et qui nascentur ab illis#

_________________________________________________________________

n. 66, 4 cf. OV. trist. 2, 535

No hay comentarios:

Publicar un comentario