-“Turcorum miserate graves Mahoma labores,
Venit summa dies et lamentabile tempus,
Nomen et imperium nostrum perit omne; superba                  50
Crudelisque nimis gens Hespañolla galeras
Perdidit, nostroque rubet mare sanguine totum”
Dixerat, et rabido frendens Mahoma furore
-“Impia gens -inquit-, gens detestabilis, ergo
Non satis est nostros nevado culmine montes                        55
Zangarronicolas deturbavisse Moriscos?
Per sanctum templum perque ipsa altaria Mechae,
Non impune ferent! ego Tartara magna ciebo,
Horribiles Furias, sociosque vocabo diablos.
O, si iterum terrae mihi regna revisere detur,                        60
Quas strages, quanto miscerem sanguine gentem!
Sed quibus insidiis ita gens vos perdidit illa,
Aut quae res potuit subvertere tanta galeras?”
____________________________________________________________________
48
 VERG.  Aen.
 6, 55-56  funditque preces rex pectore ab imo: / “Phoebe, grauis
Troiae semper miserate #labores#” ib.
 10, 321  #grauis#  #labores#   PRUD. Psych.
1  Christe, graues hominum semper miserate labores     49
 VERG.  Aen.
 2, 324  #uenit summa dies et ineluctabile tempus#     FOL.  Mosch.
 T  III  400  heu, miserae muscae, uestra ruina uenit     50
 LVCAN.  8, 798-799  nomen et #omne# / imperium ib.
 7, 597  hic patriae perit omne decus     IVV.  3, 260  #perit omne# 
   51
 VERG.  Aen.
 6, 359  ni gens crudelis   52
VERG.  Aen.
 7, 25  iamque rubescebat radiis mare     OV. 
met.
 11, 374-375  #sanguine# litus / undaque prima #rubet#     LVCAN.  2,
713  hic primum rubuit ciuili #sanguine# Nereus     FOL.  Mosch.
 T  I  92  et, quod peius erat, sanguine tota rubet     id.
 Baldus 
T  XIX  323  aequora sorbuerant rubefacta cruore negatos     53
 SIL.  15, 522-523 infrendens / #furore#     VERG.  Aen.
 6, 102  ut primum cessit furor et rabida ora quierunt     54
VERG.  georg.
 2, 537  #impia# #gens#     54-55
 HOR.  serm.
 1, 4, 54  #ergo# / #non satis est#     55
 SIL.  12, 622  #culmine montis#  ib.
 8, 396  nec monte niuoso / descendens Atina aberat     56  PRUD.
Psych.
13  Christicolas uitiis populantibus exposuisti     58
PROP.  1, 4, 17; OV.
 met.
 12, 265  #non impune feres#   ||   VERG.  Aen.
 6, 543-544  #Tartara# / #magna#   ||   VALER.  7, 312-313  Ditemque
ciens     59
 VERG.  Aen.
 9, 768 sociosque uocantem     SIL.  7, 303-304  #sociosque# /
incussa reuocat     FOL.  Baldus
 T  XVI  201  #poscuntque diablos#     ib.
 XVII  18  compescit, ne forte uocet #giurando diablos#     ib.
 XVIII  168  omnes inferni uolo #sconzurare diablos#      60
 VERG.  Aen.
 5, 656  praesentis #terrae# fatisque uocantia regna     ib.
 12, 190  nec mihi regna peto     PROP.  4, “1a”, 88  et maris et
terrae regna superba cano     61
 SIL.  10, 454  #quas strages#   ||   LVCR. 4, 1213-1214  #miscentes#
/ #sanguine#     CIRIS 2, 76  ipsa trucem multo #misceret sanguine#
pontum     OV. 
fast.
1, 123  sanguine letifero totus miscebitur orbis     LVCAN.  10, 32 
humana cum strage ruit gladiumque per omnis / exegit gentes, ignotos
miscuit amnes   ||  
ib.
 8, 324-325  tantam consumere #gentem# / et nostris miscere malis?   
 63
OV.
Pont.
 3, 4, 83  res quoque tanta fuit quantae subsistere summo     SIL. 
1, 478  #res#  #tanta#   ||   FOL.  Mosch.
 T  II  272-274  qualibet est undis seminegata ratis, / quas nunc
iurabas toccare solaria caeli, / nunc infernali sub Acheronte trahi
_______________________________________________________________________
48
 miserate  :  miseratae  M
 :  miserat  López
    53
 frendens  López
 :  frendes  M
    56  deturbauisse  :  deturuauisse 
MLópez
    58
 impune 
López
 :  impugne 
M
  ||   ferent  correxi
:  ferrent  MLópez
    60
 reuisere  M
 :  uisere  López
   61
miscerem  López
 :  miscerent  M
    63
 tanta  correxi
 :  tantas 
MLópez
No hay comentarios:
Publicar un comentario