“Hactenus infestos si quando forte enemigos
Noscere fecistis quantum possitis in armis
Qui vestras toto orbe famisolatis hazañas,
Nunc meminisse dedit perversos contra paganos.                      15
Audistis quantis fuerit jactata periclis
Relligio nostra haec, et nunc jactetur ubique;
Hi sunt praecipui auctores, hi publica mundi
Pernicies: hos de medio tollamus oportet.
Nunc magno commissa luant quae tempore longo                     20
Barbarroxa ferox, quae Draguth acerba patravit,
Quae Piali durans celsae sub moenia Maltae,
Et quae ad fatales tulimus discrimina Gelves.
Quid nunc indignas memorem fortissime clades
Alcaudete tuas, quas Mostaganis ad arces,                               25
Argel quaerentes, natusque paterque tulistis?
Quare agite, o juvenes, ruat alto a culmine turpis
Gloria Mahomae, cadat atque memoria Turci;
Indigni cessent jam zangarronis honores,
Sanctaque succedant Sancti commercia Cristi”.                        30
_____________________________________________________________
12
 VALER.  8, 236  infesto clamore ruunt inimicaque Colchis     13
 VERG.  Aen.
 11, 154-155   haud ignarus eram #quantum# noua gloria #in armis# /
...posset     14
 FOL.  Mosch.
 T  I  241-242  despectu tamen ille suo fabricondidit urbes, / et sua
perpetuo tempore fama uiret   ||    IVV.  10, 63  toto orbe     16
 VERG.  Aen.
 6, 693  accipio #quantis# iactatum, nate, #periclis#     17
 STAT.  Theb.
 7, 140-141  #ubique# / uela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes  
  18
OV.
 met.
 8, 725-726  auctor / #praecipue#   ||   OV.  met.
 2, 35  #publica mundi#     19
 IVV.  9, 105-106  #tollite# / e medio     20
 VERG.  georg.
 4, 454  magna luis #commissa#   ||   LVCAN.  5, 120; OV.  epist.
 20, 15; OV.  fast.
5, 481  #tempore longo#     IVV.  9, 16  #quem tempore longo#     22
 VERG.  Aen.
 6, 541  #magni sub moenia#     23
 VERG.  Aen.
 10,  393-394  at nunc dura dedit #discrimina# Pallas     24
 STAT.  silu.
 1, 5, 57  #quid nunc#   || id.
 Theb.
 2, 303-304  impia #clades# / digna     25
STAT.  Theb.
 11, 358  Actor, et hic summas non duraturus #ad arces#     26
 STAT.  Theb.
 7, 296  pater est natusque     27
 VERG.  georg.
 2, 35  #quare agite o#   ||   id.
 Aen.
 2, 290  #ruit alto a culmine#     30
 OV.
 ars  3,
549  est deus in nobis, et sunt #commercia# caeli     MANIL.  2, 125 
quod uocat in caelum sacra ad #commercia# rerum?
 
____________________________________________________________
12
 si
 om.  López
No hay comentarios:
Publicar un comentario