CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 30 de octubre de 2021

LA PRIMERA REDACCIÓN DEL "POEMA MACARRONICUM" DE 1700: Edición crítica (VIII)

 

Vt vero Almirans llegauit, copia grandis

En studiantorum cum espadis cumque trabuquis

Targeta in bella, bene quae dorata micabat,              160

Ad punctum scriptum 'Victor' posuere venustum,

Et 'Victor, Victor' dixerunt vocibus altis.

Illis echarunt tunc libras dulcis abunde,

Atque palanganam platae, in qua dulcis adibat.

Dux vero Ossunae voluit comitare Velasco                165

Illum Franciscum, quem diximus ante, segundum;

Huicque Duqui pariter 'Victor' posuere deinde

Targeta in bella studiantes ordine primi,

Et 'Victor, Victor' dixerunt prorsus ouantes;

Nec minus est libris echatus dulcis ad illos.              170

Quam bene tota domus zedis colgata quedauit!

Quam lindis salae ornatae cernuntur alhajis!

Quam dites illas multi ornauere tapices!

Qui escaparates! qui tum scritoria maquis!

Quique speji fini crystalli quantaque platae              175

Ac auri puri per salas vasa uidentur!

Apparatus erat totus Regalis in illis,

Nempe Duquis tanti respondens prorsus honori,

Virreyi et certe respondens denique tanto.

Haec mihi nunc bastet de entrada dicere et illis,      180

Quae circa hospitium cuiusque occurrere possunt,

Dicere nam cogor quae facta deinde sequuntur.



______________________________________________________________

162 SIL. 16, 397 #uocibus altis# 168 STAT. Theb. 2, 225 #ordine primi# 170 OV. am. 3, 9, 15; id. met. 13, 157 #nec minus est# 182 FOL. Baldus T X 235 et monstrat quod post dictum bene facta #sequuntur#

______________________________________________________________

160 bene quae A : beneque Archiv. Hisp. 165 Dux A : Duc Archiv. Hisp. 167 pariter A : periter Archiv. Hisp. 172 salae A : sale Archiv. Hisp.


No hay comentarios:

Publicar un comentario