CARMINA MACARONICA SELECTA

"Quid contentandum nisi contentamus amigos? / Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, / nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, / ni pro te posthac Paradisos mille refudem", Baldus, V, 9, 295-298

sábado, 12 de junio de 2021

LA MACARRONEA DE RODRIGO CARO: Edición crítica (II)

 

Venit et Oenotria foliis revoluta Sibylla,

Omnia Romuleam venere oracula, nosque

Vates fatidicos faciunt, futuraque nosse

Concedunt nobis; est et zahoriaca virtus

Lynceique oculi, quibus horadare valemus               20

Dulcibus aut plenas arcas plenosque surrones

Auro atque argento sportillasque mohosas.

Cave tibi aut veni, nam te conjurat Apollo

Per Hecatem horrendam, per Stygiasque lagunas

Latrantemque canem, terno qui gutture tragat,       25

Per nigras Acherontis aquas saevasque cerastas,

Quas Rhadamantus agit tristes ululare per umbras.

Eja, agedum, veni. Cessent infernalia monstra,

Per monjasque veni, solitas onerare canistros

Conservis, non Cerveris; angelica turba                  30

Te invitat, rociare rosis liliisque parata,

Et non garnacham petunt sillamque curulum,

Sed quam mereris mitram rubrumque galerum

Postque annos multos aeternum per saecula nomen.



_______________________________________________

19 LVCR. 1, 832 #concedit nobis# 20 HOR. serm. 1, 2, 90-91 Lyncei / ...oculis 22 CATVLL. 64, 44 ...auro atque argento 24 VERG. Aen. 6, 323 #Stygiam paludem# OV. met. 2, 101 Stygias iurauimus undas 25 OV. met. 4, 450 ...tria Cerberus extulit ora STAT. silu. 2, 1, 184 illum nec terno latrabit Cerberus ore 26 OV. met. 5, 541 Acheronte ...sub atris 27 VERG. Aen. 6, 257 #ululare per umbram# 28 VERG. Aen. 4, 569 #heia age# 29 VERG. Aen. 8, 180 #onerantque canistris# 34 VERG. Aen. 6, 235 aeternumque tenet #per saecula nomen#


_______________________________________________

30 cerveris correxi : cancerveris S : cancerberis correxit Pascual 32 curulum S : curulem coniecit Pascual


No hay comentarios:

Publicar un comentario