Atque grunit porcus, crocitat in arbore corvus,
Aviculae plurimae cantant, et gargarizantes
Echant “quios zios”, “quios” et “carráncata quios”; 245
Leo rugit rigidè, mugit in aprisco vaccarum
Iuvencus, et fremit statim cum est agitatus
Aut cum moriturus fuerit bramat vndique taurus.
Haec est animalium omnium loquela communis;
Sicut idioma simiae gruñire cucanco, 250
Dando tenazadas dentium assiduo motu,
Sic nos maüllamus nimis quia sumus oppressi,
Et tibi tenenti sceptrum conquaerimus omnes.
Vide iustitiam nostram, atque vide laborem,
Qui guardando casas dominis et siendo leales, 255
Mactando infestos nimis despensae ratones,
Nos ita maltractant tormento rigido, potri
Simili similique tormento garruchae.
Quis tale monstrum vidit? quis talia fando
Temperet a lachrimis? sed melius est ista callare 260
Dexando Iovi vt ipse justitia perdat
Omnes inimicos qui nos consumere volunt,
Qui sine malitia sumus, sine sombra de culpa,
Opere nec verbo Vulcano dare volentes
Vllam occasionem, sed huic servire cupientes”. 265
_________________________________________________________________
243 FOL. Baldus T IV 395 porcellus grugnit 233-249 FOL. Baldus T XX 455-460 quisque suam uocem facit ut natura ministrat; / nam leo rugitum mittit, lupus ac ululatum, / bos boat, et nitrescit equus, gallusque cucullat, / sgnauolat et gattus, baiat canis, ursus adirat, / raucagat oca, rudit mullus, sed raggiat asellus, / denique quodque animal propria cum uoce gridabat. 259 VERG. Aen. 2, 6 #quis talia fando# 260 VERG. Aen. 2, 8 #temperet a lachrimis#
_________________________________________________________________
248 cum moriturus fuerit s.lit. 253 incipit querela Catorum ad iovem in marg. || conquaerimus M
No hay comentarios:
Publicar un comentario