sábado, 11 de mayo de 2019

LA MACARRONEA DE FRANCISCO PACHECO: Edición crítica (XXIX)



Interea exultans, tantoque blasone superbus,
ipse triumphantes Amor ad sua tecta putanas
ire iubet, fessas potius quam carnere hartas.
Non ego mancebos illos (licet esse decebat                          455
castos atque pios sacrae ratione prebendae)
in commune malum miror cecidisse calentes,
nimirum dulci gozantes flore iuuentae.
Milagros nemo faciat tetricosque melindres;
talia qui spanto et mugerili legerit asco,                              460
se probet, inque sinus dextram mittat ille latentes,
quam sint res hominum fragiles, quam mente caduca,
quam stricte hoc blandum cobret natura tributum
inueniet, multasque pagas se pendere dicet.
(Sed quanto grauiora patrant, quos ceñus et oji                  465
deffixi in terram, quos mascara tristis inumbrat).
Est sane poderosus Amor, quem terra fretumque
cognoscit dominum, cui dant quoque sidera feudum;
iste puer mundum concordi pace gubernat,




454 carne. inis declinabant antiqui melius quam caro carnis. M. Varro de re rustica.
456 ne corrumpatur, carne profert, eam aliquando subdio.
466 de alumbratis agitur et semitheatinis, quod satelites rigidi virtutis cum appareant, tandem Aristippi precepta furtim relabuntur.





______________________________________________________________________

454 VERG. Aen. 7, 154 #ire iubet# 455 VERG. Aen. 10, 613 #esse decebat# 457 STAT. Theb. 8, 149 #commune malum# 458 STAT. Theb. 7, 301, silu. 1, 2, 276 #flore iuuentae# 469 MANIL. 1, 405 sic mouet, ut uidit, mundum uultuque #gubernat# || OV. met. 1, 25 #concordi pace#

______________________________________________________________________

453 ipsse ZB 454 fessas ZH  : sessas B || hartas ZH  : artas B || carnis marg. H : nis marg. Z 456 castos ZH : castas B || sacre B || ratione B : rationae ZH || prebendae Z : praebendae H : prebende B || subdio marg. H : subdeo marg. Z 457 caecidisse H || callentes B 458 gosantes B || juuente B 460 talia qui ZH  : taliaque B 461 dextram mittat H : destram mittat B : dextram metat Z || latentes BH : latentem Z 462 fragiles quam H (fragiles, quam Z)  : fragillesque B 463 stricte BZ : triste H 464 dicet BZ : dicent H 465 ceñus ZH  : cenus B 466 mascara om. B, qui ut mascana in versuum sequentem transposuit || inumbrat B : in vmbrat H : alumbrat Z || semiteatinis marg. H || quod... relabuntur om.marg. H 467 poderosus H : poderossus Z  : ponderossus B 468 foedum H 469 concordi ZH  : concordia B

No hay comentarios:

Publicar un comentario