sábado, 6 de abril de 2019

LA MACARRONEA DE FRANCISCO PACHECO: Edición crítica (XXIV)



tres sunt, hic numerus stabit netus atque cabalis.                    360
istud nemo sciet, sed quid, num falsa moneta?»
Dum sic consejat Badilon, Amor ipse latenter
et Demon pia corda quemat tizone calenti,
et tandem similes in amoris decidit ignes.
O moçae, quantum facitis, quantumque mouetis!,                    365
quid non ablandet ridentis forma puellae?,
peñascos durasque petras praerumpere posset,
consejum vincit, sesum sabiosque seueros,
atque roçagantes patres gordosque priores,
atque eadem brauos solet amansare leones.                           370
Nemo se espantet quod noster Sanctus amicus
talia perpetitur, mugerili semine natus,
qui simul ac dulcem concepit pectore ganam.
Sic ait: «o Badilon multum placet ista parola;
ecce mihi llaues, casam reserabimus istam,                            375
ista guarida bona est, et commoda camera furto”.
Dixit, et extemplo portis ea llaue reclusis
duxit eos, monstrat cameras nigrosque retretes,
in quibus ad partem capiat sua gaudia quisque.
Obscurus laberinthus erat multumque timendus;                    380
scaleris lux nulla viam faciebat iniquam.




369 uidetur Poeta çentire parum pie de fratribus et prioribus quod mihi valde displicet ,sed non, ut reor, de alijs quam de gordis, non de macilentis et tenuibus.
374 parola vox levantisca.


______________________________________________________________________

372 OV. met. 1, 78 natus homo est, siue hunc diuino #semine# fecit 377 VERG. Aen. 2, 376 #dixit, et extemplo# 380 STAT. Theb. 10, 843 #longeque timendus#

______________________________________________________________________

360 netus ZH : nectus B 361 istud nemo sciet consejat badilon amor ipse latenter B || falssa Z || moneta H : monem Z 362 ipsse Z 363 quemant tizoni callenti B 364 tandem BH : tamen Z || amoris ZH : amores B 365 moçae scripsi : mocae Z : moce BH || facitis q3 tumq3 B 366 redentis B 367 peñascos ZH : penas eos B || petras ZH : penas B || praerumpere H : prerumpere ZB || posset ZH : possit B 369 rocagantes B || om.marg.Z 371 espantet ZH : spantet B 372 mugerili BH : mugerile Z 373 simul ZH : semel B 374 om.marg. Z 375 casam ZH : cassam B || reserabimus scripsi : reseravimus H (reserauimus Z) : resserrabimus B 376 guarida ZH : garrida B || camera BH : camara Z 377 dixit ZH : duxit B || ea llaue ZH : ac llauet B || reclusis H : reclussis ZB 379 capiat ZH : captas B 380 laberinthus ZH : laberintus B 381 scaleris BH : schaleris Z || nulla BH : nullam Z


No hay comentarios:

Publicar un comentario