Non, quia non sápiunt, uti nos, distínguere semper, 140
Quando necésse foret concédere sive negâre.
Gens quae compásso sic dísputat et sine lingua,
Nequáquam in grémium doctôrum intrâre meréscit.
Istis suppósitis, ô vos, qui, futilitâtes
Apprendéndo Modernôrum, extrañâre solêtis 145
Quòd non dant vobis nec pesétas nec honôrem,
Nolîte esse ásinos. Atténdite quómodo multi
Qui sólida et fundamentália dógmata cursant
Scripta volumínibus benè pínguibus atque onerósis
Vtília officia exércent et condecorâta, 150
Et, quamvis vos peset, habent ac semper habêbunt
Non solùm magnas rentas sed glóriam et augem.
Hunc punctum pensâte benè et, si póstea vultis,
Vos fácite Astrónomos, Chymicos fácite aut Botanístas,
Experimentáles Physicos sive Agricoléntes, 155
Rhetóricos Criticósque novos etiámque Pöétas;
140. Distínguere semper. Mathemátici, qui ignórant artem syllogizándi, semper negant vel concédunt, et nunquam distínguunt neque subdistínguunt; et sic argumenta eôrum non possunt durâre unam horam vel dimídiam sicut arguménta Scholástica; neque illi sápiunt implicâre subtíliter matérias, ut contrárius confundâtur, atque investigátio veritâtis in perpétuum retardêtur ad majôrem glóriam argumentántis.
__________________________
151 OV. met. 1, 558 #semper habebunt#
No hay comentarios:
Publicar un comentario