Pulchra Venus: "Nescis quod in Almirantis honorem
Obsequiosa fiat festa? illius inclyta fama
Nonne ad te venit? nomen venerabile tanti
Numinis audisti vnquam? quo ergo, barbarus, ire 60
Pro lana cogitas, si trasquilatus abibis?"
"Trasquilatus ego? -ille ait- non me Africa vidit
Ingentem manibus desquixarare leonem?
Ferro et face Hydrae centum castrare cabezas?
Maenalus Aeripedem cursu cazare ligeram 65
Non vidit frontemque eius sine cornibus auri?
Non Erimanthus aprum vidit me vincere fortem?
Busiridem Aegiptus victum, Anthaeum gigantem
Libya suffocatum non videre? quid audes,
Nata maris tenera spuma, te ponere mecum? 70
Non ego Stymphalides..." "Tace, fanfarrone superbe,
-Illa interrumpens ait- an nescimus et ista
Pluraque quae vates de te fabulantur, et aiunt
Gesta fuisse, aliorum esse? embocare volebas
Has pataratas!" Ille loqui: vox gutture mansit 75
Pegata ob rabidam furiam; sed ad astra manoplam
Eleuat, vt si illam sub terris hundere posset.
_____________________________________________________________________
59 LVCAN. 9, 202; OV. ars 3, 407; id. trist. 1, 8, 15; id. Pont. 2, 3, 19; SIL. 6, 548 #uenerabile# nomen 63 FOL. Baldus T XIX 360 qui Nemeae uasta premeret uirtute #Leonem# 64 VERG. Aen. 4, 626 qui face Dardanios ferroque sequare colonos 65-66 FOL. Baldus T XIX 362 qui ceruam doras cornas mutilaret habentem 65 VERG. Aen. 6, 802 fixerit #aeripedem# ceruam licet, aut Erymanthi 66 OV. met. 7, 161; ib. 10, 271 #cornibus aurum# 67 OV. epist. 9, 87 ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho 68-69 FOL. Baldus T XIX 372 qui procul Antaeum suspensum matre fogaret 68 OV. met. 9, 183-184 Busirin domui? saeuoque alimenta parentis / Antaeo eripui? 70 OV. fast. 4, 62 a spumis est dea dicta maris || LVCR. 4, 343 ponere nobiscum credas gestumque imitari 75 OV. met. 2, 483-485 posse loqui eripitur: uox iracunda minaxque / plenaque terroris rauco de gutture fertur; / mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa
_____________________________________________________________________
62 non correxi : inon edd. 70 mecum PazBAE : necum Torres
No hay comentarios:
Publicar un comentario