sábado, 5 de marzo de 2022

LA SEGUNDA REDACCIÓN DEL "POEMA MACARRONICUM" de 1700: Edición crítica (VII)

 

Qualis erat pannis colgadis vndique plaza!              130

Balcones cunctos bombyx pretiosa tegebat,

Quae argento pannos multo texebat et auro.

Pendebant panni pulchri varijque coloris,

Cunctorum secum vistam qui saepe ferebant.

Per tardem vero, iam plaza gente repleta,              135

Tabladis plenis, plenis balconibus atque,

Ecce caualleri in bellis venere cauallis,

Quos pulchrae ornabant sillae ditesque jaezes;

Vnusquisque suam pulchram gestabat adargam,

Vestitos etiam pretiosa veste lacayos.                    140

Magna lacayorum stipabat turba patrinos;

Pars imitabatur vestitu trageque Turcos,

Altera Chambergos pars demonstrabat ad vnguem.

Ludere iam cannas coeperunt ordine miro;

Quam bene, quam pulchre cannas misere vicissim! 145

Moxque caracolem plazam fecere per omnem;

Carreras etiam largas celeresque dedere.

Et licet imber aquae fusus de nubibus esset,

Qui vestes pulchras pictosque mojare penachos

Et cappas potuit, festam dimittere coeptam           150

Non illis placuit; garuosis cursibus immo

Iam festae demum finem fecere decorum.



_____________________________________________________________________

130 cf. PM1 195 131 cf. PM1 196 132 cf. PM1 197 133 cf. PM1 198 134 cf. PM1 199 || OV. fast. 5, 62 ...saepe ferebat... 135 (PM1 226) 136 cf. PM1 227 137 cf. PM1 235-236 138 cf. PM1 240-242 139 (PM1 257) 140 cf. PM1 251, 258 141 cf. PM1 250-251 || OV. met. 3, 186 #turba est stipata# 142 (PM1 253) 143 (PM1 254) 144 cf. PM1 265 145 cf. PM1 265-266 146 (PM1 268) 147 (PM1 269) 148 cf. PM1 270 || VERG. Aen. 5, 696 #imber aqua# 149 cf. PM1 271 150 cf. PM1 280 151 cf. PM1 281 152 cf. PM1 282, 391-392

___________________________________________________________________________________

151 immo : imo H


No hay comentarios:

Publicar un comentario