POEMA MACARRONICVM a
IN QUO DESCRIBITUR INGRESSVS b
MAGNI ALMIRANTIS CASTILLAE c
IN CIVITATEM SEVILLAE d
SIMVLQUE FESTA ILLI e
AB EADEM CIVITATE FACTA NARRANTVR f
Desine, Musa, graues hodie componere versus,
Et festiua nimis versus compone iocosos,
Atque latinagis tenta exercere poesim,
Nam tibi materiam grandem conferre videtur
Et gusto plenam, cunctis et prorsus alegrem, 5
Festejum magnum, quod paucis ante diebus
Elapsis, Seuilla potens vrbs inclyta fecit,
Gustosam multum plausu celebrando venidam
Nobilis illius, quem cantat Fama per orbem
Esse cauallerum Almirantis nomine dignum. 10
Incipe, Musa, mihi versus soplare venustos.
_______________________________________________________________________
1 cf. PM1 1 2 cf. PM1 2 3 cf. PM1 3-4 4 cf. PM1 5 || SIL. 12, 381-382 #uidetur# / et conferre 6 cf. PM1 10 7 cf. PM1 11 || SIL. 14, 277 #urbs inclita# 8 cf. PM 1 12 || SIL. 11, 493 certatim ingenti celebrat noua gaudia plausu 9 (PM1 7) 10 (PM1 8) 11 cf. PM1 13 || CATVLL. 22, 2-3 homost uenustus et dicax et urbanus, / idemque, longe plurimos facit uersus
______________________________________________________________________
a supra praebet H ab eadem manu atque in PM1 Número 2º
No hay comentarios:
Publicar un comentario