Almirans vero tractauit comiter illos,
Et grates multas, hilaris rostroque benigno,
Honris pro factis illis repetiuit abunde. 335
Quas cortesias non fecit corpore et ore?
Quas alabanzas non dixit saepius vrbis?
Iam fore maiorem post Cortem iure patente,
Iam fore primeram grandesa et sanguine claro,
Orbis et emporium de toto pectore dixit; 340
Sic alababat totos, quos saepe videbat,
Cernere namque illum toti montonibus ibant,
Visitas et ei toti fecere frequentes.
Queis cumplimentis, queis blandis vocibus ille
Tractabat totos! quo risu quaue loquela 345
Señoria dabat totis cumplidus ad vnam!
Nec Duquis Ossunae visitas ordinis omnis
Nec sequitum grandem pro nunc callare valebo;
Eius namque domus, quamuis grandissima, tota
Non vaciabatur multis magnatibus vnquam. 350
Multum mosus erat, sed erat discretus abunde,
Cappax et prudens et conditione benignus.
Inuisebat eum contentus nobilis omnis:
Condorum multi vadebant saepe videre,
Et marquezorum vadebant visere multi; 355
Is totis comis, totis affabilis atque,
Factis et verbis totorum corda robabat.
Haec mihi nunc bastet de ambobus dicere, namque
Caetera quae restant versu contare procuro.
___________________________________________________________________
336 LVCR. 4, 547-548 #corpore# / #ore# 339 STAT. Theb. 9, 777 #sanguine claro# 340 OV. ars 1, 257 #pectore dixit# 341 OV. met. 2, 65 #saepe uidere# 344 MART. 6, 23, 3 tu licet et manibus blandis et #uocibus# instes
___________________________________________________________________
345 totos : Quo risu, quave loquela? A Archiv. Hisp. 346 vnam! : vnam. A Archiv. Hisp. 348 valebo A : valedo Archiv. Hisp.
No hay comentarios:
Publicar un comentario