sábado, 31 de octubre de 2020

EL EMBLEMA MACARRÓNICO "OTIOSITAS VITANDA": Edición crítica (XX)

 

Nec male librati sunt hac sententia gati,                 400

Nam inter epulas non erit labor inanis;

Agminaque murium occupant immania campum,

Vbi gati facient riçam comedendo ratones:

Eos trucidando habebunt prandia longa.

Ita evenit eis, a tal destierro llevati,                      405

Vt implerent vacuas valiente mente barrigas.

Predicti statim tenorem sententiae cumplent;

Aparejant uñas, incedunt facta mochila,

Per diem et noctem omnes pari passu caminant.

Demum ad lagunas venerunt sero llegantes,         410

Bis sexta hora dum mediae silentia noctis

Omnia quieta, surda et pacata teniant,

Quando hemispheria equam sortita balançam,

Dimidia faciunt tempora noctisque diei,

Infimum meridie, media quoque nocte supremum 415

Nigro pauellone et tetro manto cubiertum.

Licet superficies terrae caligine fusa,

Totum tamen celum nitent scintillantibus astris.

Vox articulata minimè nec syllaba sonat,

Tantum audiebantur canes latrantes a longe,        420

Et Phebus Antipodes lustrabat meridiano;

Conus ex adverso vmbrae orbe nostro quiescit.





______________________________________________________________________

402 SIL. 17, 414-415 #immania# / #campum# 411 OV. met. 7, 184 fertque uagos mediae per muta #silentia noctis# 418 LVCR. 1, 9 placatumque nitet diffuso lumine caelum 419 LVCR. 4, 554-555 perueniat nox... / ...articulatim 420 OV. met. 8, 343-344 ille ruit, spargitque canes... / obstat, et obliquo latrantes 421 MANIL. 3, 314 una quod aequali lustratur linea Phoebo

______________________________________________________________________

402 murium supra ratonum in lit. 407 iter accipiunt cati ad lacunas Ranarum, ut pro eis praelientur contra mures in marg. 411 descriptio mediae noctis in marg. 412 surda correxi : surta M || equam M 416 pauellone s.lit. || et tetro manto supra et obscura capa in lit.


No hay comentarios:

Publicar un comentario