Sic orsus prior magister ille gatorum
Magna grauitate Vulcano talia fatur:
“Nullus nostrorum, alio cogente, quisierat
Vsurpare vestros grandes, Vulcane, labores. 190
Hic positi sumus, a pura fuerça ligati
In istis palis blando quoque fune detenti,
Contra voluntatem nostram hinc inde coacti.
Data nobis fuit prius opipara cena,
Atque summo mane positus almuerzus in ore, 195
Id quod appetitus noster tunc desiderabat,
Videlicet, lonjas porci cum pane recenti.
Non appetescemus mançanas arboledarum,
Nec solent canibus gatisve dare pepinos
Nec leoni herbas tauroque fortissimo carnes 200
Nec boui lagartos nec vnquam ciconiae fenum
Neque mulae muscas nec hordeum camaleonti,
Nec nutrix pascit infantem solido cibo,
Nec lactis vbera dantur miserabili seni,
Nisi carcerato solita pia gnata Romana 204b
Et nimis vexato fame dare vbera patri; 205b
Nec aptum formicis vnquam coraçon de abubilla, 206b
Sed quod appetitus postulat naturave petit 205
Hoc datur cuilibet animali vt vivere queat,
Vt solent esse rami grata pabula capris 207b
____________________________________________________________________________
189 OV. met. 1, 130 #nullo cogente# 193 LVCR. 4, 781 #uoluntatem nostram# 195 CIC. Att. 5, 4, 1 multo mane 199 FOL. Baldus T XIII 266-267 pasce asinos paia, porcellos glande, cauallos / atque boues foeno, uillanos pasce tracagno 204b FOL. Baldus T VII 351 pingitur in medio paruo dans ubera Christo
____________________________________________________________________________
194 proprium edulium cuilibet animali in marg. 204 pon esto in marg. ubi vv. cciiii-ccvi praeb. M 204b gnata supra filia in lit. 206b aptum supra datur in lit.
No hay comentarios:
Publicar un comentario