sábado, 22 de febrero de 2020

LA MACARRONEA DE JUAN ESCRIBANO: Edición crítica (II)



“Hactenus infestos si quando forte enemigos
Noscere fecistis quantum possitis in armis
Qui vestras toto orbe famisolatis hazañas,
Nunc meminisse dedit perversos contra paganos.                      15
Audistis quantis fuerit jactata periclis
Relligio nostra haec, et nunc jactetur ubique;
Hi sunt praecipui auctores, hi publica mundi
Pernicies: hos de medio tollamus oportet.
Nunc magno commissa luant quae tempore longo                     20
Barbarroxa ferox, quae Draguth acerba patravit,
Quae Piali durans celsae sub moenia Maltae,
Et quae ad fatales tulimus discrimina Gelves.
Quid nunc indignas memorem fortissime clades
Alcaudete tuas, quas Mostaganis ad arces,                               25
Argel quaerentes, natusque paterque tulistis?
Quare agite, o juvenes, ruat alto a culmine turpis
Gloria Mahomae, cadat atque memoria Turci;
Indigni cessent jam zangarronis honores,
Sanctaque succedant Sancti commercia Cristi”.                        30








_____________________________________________________________
12 VALER. 8, 236 infesto clamore ruunt inimicaque Colchis 13 VERG. Aen. 11, 154-155 haud ignarus eram #quantum# noua gloria #in armis# / ...posset 14 FOL. Mosch. T I 241-242 despectu tamen ille suo fabricondidit urbes, / et sua perpetuo tempore fama uiret || IVV. 10, 63 toto orbe 16 VERG. Aen. 6, 693 accipio #quantis# iactatum, nate, #periclis# 17 STAT. Theb. 7, 140-141 #ubique# / uela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes 18 OV. met. 8, 725-726 auctor / #praecipue# || OV. met. 2, 35 #publica mundi# 19 IVV. 9, 105-106 #tollite# / e medio 20 VERG. georg. 4, 454 magna luis #commissa# || LVCAN. 5, 120; OV. epist. 20, 15; OV. fast. 5, 481 #tempore longo# IVV. 9, 16 #quem tempore longo# 22 VERG. Aen. 6, 541 #magni sub moenia# 23 VERG. Aen. 10, 393-394 at nunc dura dedit #discrimina# Pallas 24 STAT. silu. 1, 5, 57 #quid nunc# || id. Theb. 2, 303-304 impia #clades# / digna 25 STAT. Theb. 11, 358 Actor, et hic summas non duraturus #ad arces# 26 STAT. Theb. 7, 296 pater est natusque 27 VERG. georg. 2, 35 #quare agite o# || id. Aen. 2, 290 #ruit alto a culmine# 30 OV. ars 3, 549 est deus in nobis, et sunt #commercia# caeli MANIL. 2, 125 quod uocat in caelum sacra ad #commercia# rerum?
____________________________________________________________
12 si om. López


No hay comentarios:

Publicar un comentario